라틴어 문장 검색

Postquam dies comitiorum venit et Catilinae neque petitio neque insidiae, quas consulibus in campo fecerat, prospere cessere, constituit bellum facere et extrema omnia experiri, quoniam, quae occulte temptaverat, aspera foedaque evenerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 26장7)
Tempus, dies, fortuna, cuius lubido gentibus moderatur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장47)
Ubi hoc exemplo per senatus decretum consul gladium eduxerit, quis illi finem statuet aut quis moderabitur?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장65)
Certe ego libertatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장5)
At Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis persuadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim quam misericordiam eius experiri mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장5)
proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, fortunam quam saepissime experiretur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장2)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Quibus rebus supra bonum aut honestum perculsus neque lacrimas tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis artibus nimis molliter aegritudinem pati.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장5)
licet placuit et vim et gratiam nostram te experiri, nunc, quando per illam licet, festina atque, uti coepisti, perge.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 102장12)
Id adeo experiri licet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장6)
illo nomine te suspice, quod facies non coactus, quod tam facile erit tibi illud pati semper quam aliquando experiri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 8:3)
Inpendam huic rei dies et utrum possit aliquid agi an non possit, experiar.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 25 3:5)
semper discendum est, quod an sciamus, experiri non possumus."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 9:5)
Quotiens experiri voles, an aliquid actum sit, observa, an eadem hodie velis, quae heri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 4:3)
Rettulit illi gratiam servus ille in primam decuriam coniectus, in qua vocem praeco experitur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION