라틴어 문장 검색

et tibi, quae Samios diduxit littera ramos, surgentem dextro monstravit limite callem;
(페르시우스, 풍자, satire 332)
Et ideo medicinam somnio petii iussaque sum vos perquirere atque impetum morbi monstrata subtilitate lenire.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 17:10)
Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem sudario abscondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:22)
iam enim persequar abeuntem praeconem et in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 98:4)
Deinde, si gratiam a legato moliebantur, quid ita omnia fecisti, ut quos tuebaris, absconderes?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:12)
| Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:4)
Pax prima ante alias niveos pulsata lacertos abscondit galea victum caput atque relicto orbe fugax Ditis petit inplacabile regnum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 124:3)
Petronius ut monstraret furentem, pollice ait usque ad periculum roso
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, III4)
Sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi, Gravi nequiquam te lassabit pondere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.6)
Plus non habeo mehercules, Sed unde accipere possis monstrabo tibi.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Aesopus et petulans.5)
Angusto in aditu taurus luctans cornibus Cum vix intrare posset ad praesepia, Monstrabat vitulus quo se pacto plecteret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Taurus et vitulus.1)
quid gravius quam tanta ignominia affectum non in solitudine latere, sed in hac altissima specula conspiciendum se monstrandumque praebere?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 3:2)
solebat tamen vixdum adulescentulo mihi pater eius cum magna laude monstrari.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 3:3)
cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 11:3)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION