라틴어 문장 검색

— Nec licet, inquit, uti conuenienti monstrabitur loco, sed tamen, si id ipsum quod eis licere creditur auferatur, magna ex parte sceleratorum hominum poena releuetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:4)
Quid igitur, hisne accedamus quos beluis similes esse monstrauimus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 6:7)
Qui cum ex alta prouidentiae specula respexit, quid unicuique conueniat agnoscit et quod conuenire nouit accommodat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:7)
Rerum tenues noscere nexus?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 10:1)
Queat ignarus noscere formam?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 19:1)
Pariter summam et singula norat,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 21:1)
nam neque nouit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 26:2)
Cuius erroris causa quod omnia quae quisque nouit ex ipsorum tantum ui atque natura cognosci aestimat quae sciuntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 3:17)
Quoniam igitur, uti paulo ante monstratum est, omne quod scitur non ex sua sed ex comprehendentium natura cognoscitur, intueamur nunc quantum fas est quis sit diuinae substantiae status, ut quaenam etiam scientia eius sit possimus agnoscere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:1)
Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:3)
Quid igitur, inquies, ex meane dispositione scientia diuina mutabitur, ut cum ego nunc hoc nunc illud uelim illa quoque noscendi uices alternare uideatur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:15)
ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse;
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 9장6)
atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 15장2)
Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 25장1)
Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 80장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION