라틴어 문장 검색

quin etiam in cogitando, nulla ratione adhibita aut tectum intuentes magnum aliquid, quod ultro se offerat, pluribus diebus expectant, aut murmure incerto velut classico instincti concitatissimum corporis motum non enuntiandis sed quaerendis verbis accommodant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 168:1)
apud Ciceronem in Philippicis, Quid sit tumultus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:3)
quae quidem virtus negligitur a plurimis, qui ad clamorem dispositae vel etiam forte circumfusae multitudinis compositi non ferunt illud intentionis silentium nec sibi diserti videntur, nisi omnia tumultu et vociferatione concusserint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 126:1)
innumerabilia sunt haec, quorum alia sic praeparata adferimus, quaedam ex occasione vel necessitate ducimus, si quid nobis agentibus novi accidit, interpellatio, interventus alicuius, tumultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 238:2)
In hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 50:1)
quid enim est aliud tumultus, nisi perturbatio tanta, ut maior timor oriatur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 153:4)
unde etiam nomen ductum est tumultus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 153:5)
nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 250:2)
si non resupini spectantesque tectum et cogitationem murmure agitantes exspectaverimus quid obveniat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 177:6)
sed haec vox sit modica et magis murmur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 128:4)
non solum ne dicamus omnia clamose, quod insanum est, aut intra loquendi , quod motu caret, aut summisso murmure, quo etiam debilitatur omnis intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 192:3)
Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultus facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장4)
Illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 45장4)
Ille cohortis veteranas, quas tumultus causa conscripserat, in fronte, post eas ceterum exercitum in subsidiis locat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 59장8)
Qui postquam in aedis irrupere, diuersi regem quaerere, dormientis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio mulieris ancillae, quo initio pauidus et ignarus loci perfugerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION