라틴어 문장 검색

non sibi cohortandum Sulpicium et Cottam, sed magis utrumque conlaudandum videri, quod tantam iam essent facultatem adepti, ut non aequalibus suis solum anteponerentur, sed cum maioribus natu compararentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 30:2)
quod ego non superbia neque inhumanitate faciebam neque quod tuo studio rectissimo atque optimo non obsequi vellem, praesertim cum te unum ex omnibus ad dicendum maxime natum aptumque cognossem, sed me hercule istius disputationis insolentia atque earum rerum, quae quasi in arte traduntur, inscitia.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:3)
Quibus quidem in causis omnibus, sicut in ipsa M'. Curi, quae abs te nuper est dicta, et in C. Hostili Mancini controversia atque in eo puero, qui ex altera natus erat uxore, non remisso nuntio superiori, fuit inter peritissimos homines summa de iure dissensio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 238:2)
cum aedilitatem P. Crassus peteret eumque maior natu et iam consularis Ser.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 239:2)
Num quis eo testamento, quod paterfamilias ante fecit quam ei filius natus esset, hereditatem petit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 241:2)
Minimus natu horum omnium Timaeus, quantum autem iudicare possum, longe eruditissimus et rerum copia et sententiarum varietate abundantissimus et ipsa compositione verborum non impolitus magnam eloquentiam ad scribendum attulit, sed nullum usum forensem.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 58:3)
quo etiam maior vir habendus est, quoniam illam sapientiam constituendae civitatis duobus prope saeculis ante cognovit, quam eam Graeci natam esse senserunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 154:4)
ex quo sunt non nulli, qui tuam legem de civitate natam, Crasse, dicant:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:5)
ut C. Laelius, cum ei quidam malo genere natus diceret, indignum esse suis maioribus, "at hercule" inquit "tu tuis dignus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 286:2)
quippe qui omnium maturrime ad publicas causas accesserim annosque natus unum et viginti nobilissimum hominem et eloquentissimum in iudicium vocarim;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 74:3)
cum tu in alia lingua ac moribus natus occupatissima in civitate vel privatorum negotiis paene omnibus vel orbis terrae procuratione ac summi imperi gubernatione destrictus tantam vim rerum cognitionemque comprehenderis eamque omnem cum eius, qui consilio et oratione in civitate valeat, scientia atque exercitatione sociaris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:2)
Ergo utimur verbis aut eis, quae propria sunt et certa quasi vocabula rerum, paene una nata cum rebus ipsis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 149:5)
num non vis huius me versutiloquas malitias . . . videtis enim et "versutiloquas" et "expectorat" ex coniunctione facta esse verba, non nata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 154:3)
quae nata et frequentata apud illos etiam in gravissumam civitatem nostram dicuntur redundasse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 8:3)
Consul autem esse qui potui, nisi eum vitae cursum tenuissem a pueritia, per quem equestri loco natus pervenirem ad honorem amplissimum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION