라틴어 문장 검색

se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris, seque caput gladio submittere, sanguinem dieare;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.17)
"ingenium omne neci dedimus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1141)
"quis placet exemplum generis, placeat quoque forma exitii:"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1148)
Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 184)
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 268)
At tibi Di dignum factis exitium duint.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 192)
Nam quod ego huic nunc subito exitio remedium inveniam miser?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 476)
Quot me censes homines iam deverberasse usque ad necem, Hospites, tun cives?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 246)
Fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris Belidae nomen Palamedis et incluta fama gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi insontem infando indicio, quia bella vetabat, demisere neci, nunc cassum lumine lugent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:4)
Adsensere omnes, et, quae sibi quisque timebat, unius in miseri exitium conversa tulere.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 7:16)
Nam si vestra manus violasset dona Minervae, tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum convertant!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:25)
stat ferri acies mucrone corusco stricta, parata neci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 14:12)
O gens infelix, cui te exitio Fortuna reservat?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:2)
Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:10)
Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION