라틴어 문장 검색

Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장61)
Si vero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi vitio non est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 5장20)
9 Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque remedio locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 9장1)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장4)
hoc enim sine ulla noxa comprimi ulcera.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 9장11)
Exit modo ex gingivis, modo ex ore et quidem ex hoc interdum etiam copiose, sed sine tussi, sine ulcere, sine gingivarum ullo vitio, ita ut nihil excreetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장3)
frequentissimumque eius malum est, quo resolvitur, neque ulla re magis aut adficitur aut corpus adficit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장5)
neque enim res ulla magis iecur laedit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장21)
neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장8)
neque enim ulla res magis intestina confirmat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장29)
Id gustu non insuave est, quandocumque opus est, adsumptum, leniter sine ulla stomachi noxa ventrem tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장35)
Miscentur autem varie, neque huius ullus modus est, cum ex simplicibus alia demantur, alia adiciantur, iisdemque servatis ponderum ratio mutetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장2)
Neutra etiam vim ullam desiderat, sed eatenus utilis est, qua cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장173)
multique etiam ex profluvio sanguinis intermorientes ante ullam curationem vino reficiendi sunt, quod alioqui inimicissimum vulneri est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장218)
et magis etiam si musculi integri sunt, si nervi vel laesi non sunt vel leviter adfecti sunt, neque ullus magnus articulus nudatus est, aut carnis in eo loco paulum est, ideoque non multum, quod putresceret, fuit, consistitque eo loco vitium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장343)

SEARCH

MENU NAVIGATION