라틴어 문장 검색

Quam dulce, quam pretiosum est, si gratias sibi agi non est passus, qui dedit, si dedisse, dum dat, oblitus est !
(세네카, 행복론, Liber II 24:1)
alter statim oblivisci debet dati, alter accepti numquam.
(세네카, 행복론, Liber II 39:6)
Quousque oblivisci fortunae meae non sinis ?
(세네카, 행복론, Liber II 41:10)
Optimus ille, qui facile dedit, numquam exegit, reddi gavisus est, bona fide, quid praestitisset, oblitus, qui accipientis animo recepit.
(세네카, 행복론, Liber II 74:3)
De quibus fuisse mihi tecum disputationem scio, cum tu illos non ingratos vocares sed oblitos, tamquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut, quia hoc accidit alicui, non sit ingratus, cum hoc non accidat nisi ingrato.
(세네카, 행복론, Liber III 3:3)
ingratus, qui non reddit, ingratissimus omnium, qui oblitus est.
(세네카, 행복론, Liber III 4:4)
perveniunt deinde eo, quo, ut ego existimo, pessimus quisque atque ingratissimus pervenit, ut obliviscantur.
(세네카, 행복론, Liber III 21:4)
Adeo enim ingratus est, qui oblitus est, ut ingratus sit, cui beneficium in mentem venit.
(세네카, 행복론, Liber III 21:5)
Quid superbia in tantam vanitatem attollimur, ut beneficia a servis indignemur accipere et sortem eorum spectemus obliti meritorum ?
(세네카, 행복론, Liber III 121:1)
quid est, quare grati velimus esse, cum morimur, quare singulorum perpendamus officia, quare id agamus in omnem vitam nostram memoria decernente, ne cuius officii videamur obliti ?
(세네카, 행복론, Liber IV 104:2)
In beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit ablaturus sibi.
(세네카, 행복론, Liber V 61:5)
Omnia ista, quae vos tumidos et supra humana elatos oblivisci cogunt vestrae fragilitatis, quae ferreis claustris custoditis armati, quae ex alieno sanguine rapta vestro defenditis, propter quae classes cruentaturas maria deducitis, propter quae quassatis urbes ignari, quantum telorum in aversos fortuna comparet, propter quae ruptis totiens adfinitatis, amicitiae, collegii foederibus inter contendentes duos terrarum orbis elisus est, non sunt vestra.
(세네카, 행복론, Liber VI 9:1)
Cum bellum Graeciae indiceret Xerxes, animum tumentem oblitumque, quam caducis confideret, nemo non impulit.
(세네카, 행복론, Liber VI 148:1)
si oblitus esset accepti beneficii, si ne temptasset quidem gratus esse, negares illum gratiam rettulisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 77:13)
Oblitus es, quem- admodum inter vos officia divisa sint :
(세네카, 행복론, Liber VII 114:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION