라틴어 문장 검색

pars altera, cum praesidium Samnitium, quia nihil satis praeparati erat ad obsidionem tolerandam, excessurum proxima nocte esset, enuntiare consuli satis habuit, qua noctis hora quaque porta et quam in viam egressurus hostis foret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 225:1)
hinc Samnis magno exercitu coacto ad eximendos obsidione socios haud procul castris castra posuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 303:2)
neque enim Samnites ad Plisticam manserant sed accitis ab domo novis militibus multitudine freti castra eodem quo antea loco posuerunt lacessentesque proelio Romanos avertere ab obsidione conabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 309:1)
Samnites duce amisso et per equestre certamen temptatis viribus omissa Saticula, quam nequiquam defendi rebantur, ad Plisticae obsidionem redeunt, intraque paucos dies Saticula Romanus per deditionem, Plistica per vim Samnis potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 317:1)
stativa nostra munimento satis tuta sunt, sed inopia eadem infesta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 328:1)
eo alter consul Aemilius cum exercitu ad liberandos obsidione socios venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 450:1)
ubi postquam stationes quoque receptas intra munimenta sensere, clamor repente circa duces ortus, ut eo sibi e castris cibaria eius diei deferri iuberent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 524:1)
et, quod sine munimento consederant, veri similius erat quod simulabatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 527:2)
intra munimenta instruitur acies, delectae cohortes ad portarum exitus conlocantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 528:2)
quos ubi effusos ruere in munimenta consul vidit, revocatos milites ab opere, prout loci natura tempusque patiebatur, ita instruxit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 596:1)
Consul ut stativa tuta copiosaque - et ita erant - petisse videretur, postquam et munimentis castra firmavit et omni apparatu rerum utilium instruxit, relicto firmo praesidio de vigilia tertia, qua duci proxime potest, expeditas legiones ad collegam, et ipsum adversus alios sedentem, ducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 648:1)
locus erat arduus atque in parte una praeceps, ubi nunc Narnia sita est, nec vi nec munimento capi poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 110:2)
ceterum ad Nequinum oppidum cum segni obsidione tempus tereretur, duo ex oppidanis, quorum erant aedificia iuncta muro, specu facto ad stationes Romanas itinere occulto perveniunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 118:1)
et defensa summa vi moenia sunt, et locus erat munimento naturaque tutus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 222:2)
nec obsidio sed bellum ex aequo erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 655:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION