라틴어 문장 검색

Fonteio legato media nocte profectus cum obviis hostibus manus conseruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 496:2)
quamquam, etiamsi quis ex ea caede effugisset, adeo raptim a captis propioribus castris in altera transcursum castra ab Romanis est, ut praevenire nuntius cladis non posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 581:1)
secuti tamen tam raptim euntem tres et triginta elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:2)
his raptim actis, memor Aetolici iunctique cum eo Romani belli per Pelagoniam et Lyncum et Bottiaeam
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 353:3)
per haec incitatis animis castra in extremis finibus suis obvia hosti posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 365:1)
ideo se moenibus inclusos tenere eos, quia, si qui evasissent aliqua, velut feras bestias per agros vagari et laniare et trucidare quodcumque obvium detur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 392:2)
huic ab Regio profectae classi Democrates cum pari navium Tarentinarum numero quindecim milia ferme ab urbe ad Sapriportem obvius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 541:1)
dum adplicant, dum raptim exponunt scalas militesque, dum qua cuique proximum est in terram evadere properant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 635:1)
quoad dedita arx est, caedes tota urbe passim factae, nec ulli puberum qui obvius fuit parcebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 656:1)
par audacia Romanus, consilio et viribus impar, copiis raptim eductis conflixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 8:1)
castra exiguo distantia spatio raptim ante noctem permunita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 190:5)
tum clamore sublato sub ortum ferme lucis nullo obvio armato in forum perveniunt, omnesque undique qui ad arcem portumque pugnabant in se converterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 247:1)
carthalonem autem, praefectum Punici praesidii, cum commemoratione paterni hospitii positis armis venientem ad consulem miles obvius obtruncat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 253:1)
non ante apparuere quibus obviis ab iugo ipso consurgendum erat quam circumiere qui ab tergo intercluderent viam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 408:1)
eadem aestate M. Valerius cum classe centum navium ex Sicilia in Africam tramisit, et ad Clupeam urbem escensione facta agrum late nullo ferme obvio armato vastavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 444:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION