라틴어 문장 검색

ex minoribus tamen castris, quae posita trans Aufidum erant, liberius aquabantur Romani, quia ripa ulterior nullum habebat hostium praesidium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 538:1)
dum altercationibus magis quam consiliis tempus teritur, Hannibal ex acie, quam ad multum diei tenuerat instructam, cum in castra ceteras reciperet copias, Numidas ad invadendos ex minoribus castris Romanorum aquatores trans flumen mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 544:1)
haec cum dixisset, gladium in publicum trans maceriam horti abiecit et, quo minus res suspecta esset, se ipse convivio reddidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 110:1)
Scipio cum omnibus copiis et Hasdrubal Gisgonis filius, tertius Carthaginiensium dux, cum exercitu iusto advenit, contraque castra Romana trans fluvium omnes consedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 528:2)
proxima forte hosti erat cohors Paeligna, cuius praefectus Vibius Accaus arreptum vexillum trans vallum hostium traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 204:1)
profectus trans Volturnum perussit Calenum agrum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 184:3)
locus ubi habitarent trans Tiberim qui non contingeret Tiberim daretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 479:1)
qui eorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorum uspiam pararent haberentve nisi in Veiente, Sutrino Nepesinove agro, dum ne cui maior quam quinquaginta iugerum agri modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 482:1)
et L. Manlius trans mare legatus iret viseretque quae res ibi gererentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 521:1)
numquam per omnis dies, ex quo Claudium consulem profectum fama attulit, ab orto sole ad occidentem aut senator quisquam a curia atque ab magistratibus abscessit aut populus e foro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 730:1)
Mago ibi ex fuga substiterat, navibusque in Oceano collectis aliquantum auxiliorum et trans fretum ex Africa ora et ex proximis Hispaniae locis per Hannonem praefectum coegerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 350:1)
duos soles visos, et nocte interluxisse, et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigi visam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 189:2)
Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 205:1)
tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 206:2)
F. Scipio trans Iberum multa secunda proelia fecisset, quo terrore non minus quinquaginta oppida ad eum defecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION