라틴어 문장 검색

cum pater amisso fluitantem errare magistro sensit, et ipse ratem nocturnis rexit in undis, multa gemens, casuque animum concussus amici "O nimium caelo et pelago confise sereno, nudus in ignota, Palinure, iacebis harena!"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:7)
Obvertunt pelago proras;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 1:2)
"O tandem magnis pelagi defuncte periclis!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:4)
ille meum comitatus iter, maria omnia mecum atque omnes pelagique minas caelique ferebat, invalidus, vires ultra sortemque senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 5:10)
Pelagine venis erroribus actus, an monitu divom?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:25)
externi venient generi, qui sanguine nostrum nomen in astra ferant quorumque a stirpe nepotes omnia sub pedibus, qua Sol utrumque recurrens aspicit Oceanum, vertique regique videbunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:8)
Quanta per Idaeos saevis effusa Mycenis tempestas ierit campos, quibus actus uterque Europae atque Asiae fatis concurrerit orbis, audiit et siquem tellus extrema refuso summovet oceano et siquem extenta plagarum quattuor in medio dirimit plaga solis iniqui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 12:5)
Optato conduntur Thybridis alveo, securi pelagi atque mei.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 14:12)
me pulsum patria pelagique extrema sequentem Fortuna omnipotens et ineluctabile fatum his posuere locis matrisque egere tremenda Carmentis nymphae monita et deus auctor Apollo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 14:12)
qualis ubi Oceani perfusus Lucifer unda, quem Venus ante alios astrorum diligit ignis, extulit os sacrum caelo tenebrasque resolvit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 24:2)
pelago credas innare revolsas Cycladas aut montis concurrere montibus altos, tanta mole viri turritis puppibus instant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:11)
Tempore quo primum Phrygia formabat in Ida Aeneas classem et pelagi petere alta parabat, ipsa deum fertur genetrix Berecyntia magnum vocibus his adfata Iovem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:5)
Vos ite solutae, ite deae pelagi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 5:6)
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete, quae manus interea Tuscis comitetur ab oris Aenean armetque rates pelagoque vehatur.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 7:1)
Nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus, nunc pelagi nymphae, classis tua Perfidus ut nos praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat, rupimus invitae tua vincula teque per aequor quaerimus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION