라틴어 문장 검색

Vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una pampineae vites et amictae vitibus ulmi, ornique et piceae pomoque onerata rubenti arbutus et lentae, victoris praemia, palmae et succincta comas hirsutaque vertice pinus, grata deum matri;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:6)
"Manus est mea debilis ergo, quasque" ait "ante habuit vires, effudit in uno?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 13:8)
Quae simul effudit numerandos versa lapillos, omnibus e nigro color est mutatus in album, candidaque Herculeo sententia numine facta solvit Alemoniden.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 6:3)
" hac prece adoravi superos ego, pluribus uxor, singultu medios impediente sonos, illa etiam ante Lares passis adstrata capillis contigit extinctos ore tremente focos, multaque in adversos effudit verba Penates pro deplorato non valitura viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 314)
vidi ego pampineis oneratam vitibus ulmum, quae fuerat saevi fulmine tacta Iovis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 166)
Si id non facimus, conscientiam pondere oneramus aliorum exsistentiam negandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 127:3)
Vita socialis positiva et benefica incolarum lucem effundit in ambitum adspectu primo incommodum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:3)
inculto nam stirpe frutex vitiosus iniquis luxuriam virgis inhonesto effundere suco coeperat et nodos per acumina crebra ligabat.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 324)
respice, num Libyci desistat ruris arator frumentis onerare rates et ad ostia Thybris mittere triticeos in pastum plebis acervos, numne Leontini sulcator solvere campi cesset frugiferas Lilybeo ex litore cumbas, nec det vela fretis Romana nec horrea rumpat Sardorum congesta vehens granaria classis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2327)
ast alia de parte furens exercitus ardet regis Amorraei, tum milia Gergeseorum effundunt aciem toto volitantia campo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1108)
quo tantum auxilii per prodigialia signa effudit Dominus, populum dum forte rebellem servat ope inmerita, vinclis dum subdita colla solvit et Aegyptum virga serpente coercet?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1120)
ac verba primum mollia suadendo blande effuderat, captator ut vitulum lupus rapturus adludit prius.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.4)
"quantum quisque odii tacita conceperat ira, effundit ardens felle tandem libero, coniciunt alii fragiles inque ora tabellas frangunt, relisa fronte lignum dissilit, buxa crepant cerata genis inpacta cruentis rubetque ab ictu curta et umens pagina."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.17)
"lux ipse vera, veri et auctor luminis, cum lumen esset, lumen effudit suum:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1121)
urbs augusta suos vomit effunditque Quirites, una et patricios ambitione pari confundit plebeia phalanx umbonibus aequis discrimen procerum praecipitante fide.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.52)

SEARCH

MENU NAVIGATION