라틴어 문장 검색

Fortasse dices:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.4)
Nam quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me et contubernales ab editione non abhorrere, si modo tu fortasse errori nostro album calculum adieceris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 5:2)
Idem fortasse eveniet tibi, si quando in nostra deverteris.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 4 2:3)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Quin immo fortasse hanc ipsam cunctationem nostram in alterutram sententiam emendationis ratio deducet, quae aut indignum editione dum saepius retractat inveniet, aut dignum dum id ipsum experitur efficiet.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 4:1)
Tu fortasse me putes indulsisse amori meo, supraque ista quam res patitur sustulisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 10:1)
Ipse cum tribunus essem, erraverim fortasse qui me esse aliquid putavi, sed tamquam essem abstinui causis agendis:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 23 2:1)
cui fortasse cives aliquos virtutibus pares et habemus et habebimus, gloria neminem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 12:3)
Si pluribus pater tuus vel uni cuilibet alii quam mihi debuisset, fuisset fortasse dubitandum, an adires hereditatem etiam viro gravem.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 4 1:1)
Atque haec ego sic accipi volo, non tamquam assecutum esse me credam, sed tamquam assequi laboraverim, fortasse non frustra, si modo tu curam tuam admoveris interim istis, mox iis quae sequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 5 9:1)
Erant in utraque sententia multi, fortasse etiam plures in hac vel solutiore vel molliore.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 21:1)
Nam si verendum esset ne quod ego dedissem populus eriperet, cunctantior fortasse et cautior esse deberem;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 16 4:1)
Itaque magni aestimo dignitati eius aliquid astruere inopinantis nescientis, immo etiam fortasse nolentis;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 2 5:1)
Ex hereditate quae mihi obvenit, emi proxime Corinthium signum, modicum quidem sed festivum et expressum, quantum ego sapio, qui fortasse in omni re, in hac certe perquam exiguum sapio:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 1:1)
hebetentur fortasse et paulum retundantur, evelli quidem extorquerique non possunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 15 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION