라틴어 문장 검색

Celsa num tandem ualuit potestas
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 14:1)
Breuem replere non ualentis ambitum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 5:1)
Considera namque an per ea quibus se homines adepturos beatitudinem putant ad destinatum finem ualeant peruenire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:2)
Quodsi neque id ualent efficere quod promittunt bonisque pluribus carent, nonne liquido falsa in eis beatitudinis species deprehenditur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:4)
An uero regna regumque familiaritas efficere potentem ualet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:1)
Nihil igitur dubium est quin hae ad beatitudinem uiae deuia quaedam sint nec perducere quemquam eo ualeant ad quod se perducturas esse promittunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:1)
— Prorsus, inquam, nihil ualeret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:25)
— Si quis igitur pedibus incedere ualens ambulet alius que, cui hoc naturale pedum desit officium, manibus nitens ambulare conetur, quis horum iure ualentior existimari potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 2:7)
Possunt enim mala, quae minime ualerent si in bonorum efficientia manere potuissent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:10)
Membra quae ualeant licet,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 31:1)
Corda uertere non ualent!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 32:1)
Quo fit ut, tametsi uobis hunc ordinem minime considerare ualentibus confusa omnia perturbataque uideantur, nihilo minus tamen suus modus ad bonum dirigens cuncta disponat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 4:1)
Nam ut pauca, quae ratio ualet humana, de diuina profunditate perstringam, de hoc quem tu iustissimum et aequi seruantissimum putas omnia scienti prouidentiae diuersum uidetur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:1)
Non ualet aut pelagi radiorum
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 5:1)
Nam si aliorsum quam prouisa sunt detorqueri ualent, non iam erit futuri firma praescientia, sed opinio potius incerta;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION