라틴어 문장 검색

quae quam recte atque disposite et ex eorum bono quibus accedere uidentur fiant nulla dubitatio est. Nam illud quoque, quod improbis nunc tristia nunc optata proueniunt, ex eisdem ducitur causis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:8)
Optat et uentos redimit cruore,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 5:1)
Hydra combusto periit ueneno,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIV 22:1)
per se igitur fugienda optandaue dinoscit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:6)
Quod uero quis optandum esse iudicat petit, refugit uero quod aestimat esse fugiendum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:7)
Nam supernis diuinisque substantiis et perspicax iudicium et incorrupta uoluntas et efficax optatorum praesto est potestas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:9)
quid enim uel speret quisque uel etiam deprecetur quando optanda omnia series indeflexa conectit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, V 7:8)
Quis enim quicquam optet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VI 16:1)
Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis;
(카이사르, 아프리카 전기 26:4)
Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.
(카이사르, 아프리카 전기 69:5)
Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:7)
Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt.
(카이사르, 히스파니아 전기 34:7)
Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 25:9)
Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 27:5)
Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 41:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION