라틴어 문장 검색

Nam et classis eorum per Albiam usque ad Esesfeld castellum venit, quae totam Sturiae fluminis ripam devastavit, et Gluomi custos Nordmannici limitis pedestres copias ducens simul cum Abodritis terreno itinere ad ipsum castellum accessit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:5)
pagos et compita c. per quadrivia - quae compita appellantur ab eo, quod multae viae in unam confluant - et villas, quae pagi ἀπο` τῶν πηγῶν appellantur, id est a fontibus, circa quos villae consueverant condi:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3821)
Angli his copiis non tantum Ravenstonum veluti in ergastullum compulerunt, ita ut se nullam in partem commovere poterat, et similiter maritimam Slusiae partem obsidione cinxerunt, verum etiam unum ex castellis Slusiae adorti sunt atque insultum per dies viginti subinde renovarunt (sub refluxum maris semper a navibus exeuntes) ita ut in magnam caedem eorum qui castellum defendebant facerent, qui assidue ut eos repellerent pugnabant, licet ex parte etiam Angliorum quinquaginta viri cecidissent, inter quos fuit frater comitis Oxoniae.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 12:2)
13. Sed obsidione Slusianos arctius quotidie premente et utroque castello (quae praecipua oppidi robora fuerunt) afflicto, altero per Saxoniae ducem, altero per Anglos, et ponte quodam scapharum quem Ravenstonus inter untrunque castellum extruxerat ut alterum alteri suppetias ferre possit noctu ab Anglis incenso, Ravenstonus amplius oppidum se tenere posse plane desperabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION