라틴어 문장 검색

non pro scelere id magis quam pro monstro habendum, nec satis esse sanguine eius expiatum, nisi tecta parietesque intra quae tantum amentiae conceptum esset dissiparentur bonaque contacta pretiis regni mercandi publicarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 169:1)
Iulius consul in aggere murisque explicat copias, a Verginio senatus in aede Quirini consulitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 232:1)
quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 89:1)
itaque aggerem et vineas egit turresque muro admovit, quarum usum forte oblata opportunitas praevertit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 234:2)
pars magna aggerem vallumque conscendit, si aut ex superiore loco tueri se aut superare aliqua et evadere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 59:2)
forte quodam loco male densatus agger pondere superstantium in fossam procubuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 60:1)
postremo ad id ventum inopiae est ut lora detractasque scutis pelles, ubi fervida mollissent aqua, mandere conarentur nec muribus aliove animali abstinerent et omne herbarum radicumque genus aggeribus infimis muri eruerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 255:1)
nec iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio more.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 8:1)
Castra testis parietum pro muro saepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 381:1)
quorum corporibus cum oppleta fossa esset, velut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 76:1)
qui enim restitissent agili et nautico instrumento aptae et armatae classi naves tormenta machinasque portantes et aut in onerariarum usum versae aut ita adpulsae muris ut pro aggere ac pontibus praebere ascensum possent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 112:1)
thaumacos eo tempore Philippus summa vi oppugnabat aggeribus vineisque et iam arietem muris admoturus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 33:1)
nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem insanam superstantibus armatis praebuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 212:2)
undique aggeres haud facili aditu ad moenia admovebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 303:1)
nam cum ariete quaterentur muri, non laqueis, ut solet, exceptos declinabant ictus, sed armati frequentes erumpebant, quidam ignes etiam, quos aggeribus inicerent, ferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 279:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION