라틴어 문장 검색

Expeditionem Iulianus parat in Persas, et ad praenoscendum belli eventum oracula consulit, victimasque innumerabiles caedit, totus haruspicinae et auguriis addictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장1)
Inter haec expeditionem parans in Persas, quam dudum animi robore conceperat celso, ad ultionem praeteritorum vehementer elatus est, sciens et audiens, gentem asperrimam per sexaginta ferme annos inussisse Orienti caedum et direptionum monumenta saevissima, ad internecionem exercitibus nostris saepe deletis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 1:1)
ad cubitorum enim longitudinem octodecim interdum extentus, noctibus quiescens per undas, diebus humi vaporatur confidentia cutis, quam ita validam gerit, ut eius terga cataphracta vix tormentorum ictibus perforentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 16:2)
Iulianus vero iam tertio consul, adscito in collegium trabeae Sallustio praefecto per Gallias, quater ipse amplissimum inierat magistratum et videbatur novum adiunctum esse Augusto privatum, quod post Diocletianum et Aristobulum, nullus meminerat gestum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 1장 1:2)
Arsacem idem Armeniae regem ad bellum Persicum parari iubet, et cum exercitu ac Scytharum auxiliis transit Euphratem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장1)
Disposuisse enim aiebat, hiemandi gratia per compendiariam viam, consummate procinctu, Tarsum Ciliciae reversurum, scripsisseque ad Memorium praesidem, ut in eadem urbe cuncta usui congrua pararentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 5:1)
Ibi moratus aliquot dies, dum necessaria parat, et Lunae (quae religiose per eos colitur tractus), ritu locorum fert sacra, dicitur ante aras, nullo arbitrorum admisso occulte paludamentum purpureum propinquo suo tradidisse Procopio, mandasseque arripere fidentius principatum, si se interisse didicerit apud Parthos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 3장 2:1)
Qui post multa gloriose et fortiter gesta, superato Nicatore Seleuco, eiusdem Alexandri successore, cui victoriarum crebritas hoc indiderat cognomentum, praesidiisque Macedonum pulsis, ipse tranquillius agens temperator oboedientium fuit et arbiter lenis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 3:1)
Paratur autem hoc modo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 38:1)
Proinde die secuto, cum certaretur asperrime, multique funderentur altrinsecus, et aequi vigores gesta librarent, imperator omnes aleae casus inter mutuas clades experiri festinans, cuneatim stipatus, densetisque clipeis ab ictu sagittarum defensus, veloci saltu comitantibus promptis, prope portam venit hostilem, crasso ferro crustatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 14:2)
Et licet saxis et glande, ceterisque telis, cum periculi sociis premeretur, fodicare tamen paratos valvarum latera ut aditum patefacerent, vocibus increpans crebris, non ante discessit, quam telorum congerie, quae superiaciebantur, se iam cerneret obruendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 15:1)
Gestisque nuntiatis, plebs omnis utriusque sexus ad sententiam suam cunctis acceptis, pace foederata cum religionum consecrationibus fidis, patefactis egreditur portis, salutarem genium affulsisse sibi clamitans Caesarem, magnum et lenem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 21:2)
Iulianus Augustus ob rem bene gestam centenos viritim militibus promittit, et exiguum donativum dedignantes modesta oratione ad sanitatem revocat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 3장1)
Iamque vineis et residuis omnibus, quae poscebat obsidium, paratis, vigilia secunda praecipiti, cum nox casu lunari nitens splendore, his qui propugnaculis insistebant, aperte cuncta monstraret, repente in unum pondus coacta, multitudo patefactis subito portis erupit, cohortemque nec opinantem adorta nostrorum, cecidit complures, inter quos etiam tribunus peremptus est, periculum propulsare conatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 8:1)
Flagrans post haec ad eruendum castellum, ubi periclitatus est, operam convertit et curam, nusquam ab antesignanis ipse digrediens, ut inter primos dimicans militi ad fortiter faciendum esset exemplo, spectator probatorque gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 5장 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION