라틴어 문장 검색

ad omnem expeditionem non minus centum equis, cursu velocissimis, munitus erat, ut uno sagitta percusso, aut aliquo adverso casu pereunte, alii sufficerent in belli assiduitate, quo semper praevolans et infestus hostibus ferebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 16:9)
Sed Baldewinus, quem nec minae, nec aliqui terrores poterant movere, comperto adventu Corbahan et consilio ejus adversum se et civitatem Rohas, convocata et armata universa manu suorum, in equis, cursu valentibus, occurrit militibus Corbahan, praemissis ab obsidionem Rohas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 22:2)
Sed dum parum eis succederet propter providentiam et custodiam Turcorum, Rohas reversi sunt, Dominum coeli exorantes, ut ducis Godefridi, Roberti, Reymundi, Boemundi, et omnium Christianorum misereatur, et de manu inimicorum, in tanta fortitudine supervenientium, defendat et sua gratia tueatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:5)
ut si quae de adventu gentilium pro vero comperta in aures eorum sonuissent, aut oculis eorum deprehendissent, absque mora ad exercitum referrent, ut provisi principes minus jacula infestantium timerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:5)
Reversi denique, sicut didicerant, et oculis viderant, adventum et omnem apparatum Corbahan, et omnem militiam quam eduxerat, duci et caeteris principibus clam retulerunt, ne populus exterritus, eo quod longa obsidione et gravi penuria affectus esset, desperaret [0487B] minusque resisteret, ac diffugium, tenebris ingruentibus, praepararent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 28:2)
Unde vespere jam terras operiente, ex ipsius consilio decretum est ut Godefridus et Robertus Flandrensis septingentos milites illustres de exercitu assumerent, et, Turcis per moenia diffusis nuncque domesticae curae intentis, in umbra noctis versus montana iter insisterent, quasi ad insidias profecturi aliquorum de exercitu Corbahan ad urbem praecedentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:5)
«Viri fratres et peregrini, Deo devoti, Turcis et hostilibus aliis, nobis prope hospitatis, decrevimus in occursum ire, et cum illis confligere, si forte aliquis eventus victoriae nobis detur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:7)
Tumultum vero et strepitum aliquem in nobis fieri sub indicio vitae prohibemus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:8)
Ut ergo praemissi aliqui adfuerunt, alii ex domesticis ducis, alii ex comitatu Roberti;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 38:3)
Erant autem juxta muros lancearum hastae positae et erectae, in quibus confixi qui [0490D] corruerant, alii a saxis de muro cadentibus oppressi et semineces facti, aliqui mortui sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:3)
Non sonus, non fragor aliquis, licet a corruentibus et infixis maximus exstiterit, in urbe aut in moenibus est auditus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:5)
His itaque triginta muro civitatis appropinquantibus, et in arcu fideles Christi per moenia diffusos, acriter lacessentibus, Rotgerus de Barnavilla, cum quindecim [0494C] probatissimis sociis equo residens, armis et lorica indutus, in occursum ab urbe properat, ut aliquid insigne cum eis ageret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:4)
Non mirum alicui videatur, nec quisquam Gallos [0495A] hebetudine mentis, aut timore supervenientis multitudinis concussos mollescere arbitretur, et ideo tardatos ad opem et vindictam confratris ante omnium ora percussi et decollati, cum nulla plaga mundi ante Galliam audaciores et in bello promptiores nutriat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 56:1)
Altero vero die Corbahan, ex sententia suorum, exercitum suum copiosum sic in multis millibus in gyro civitatis ad obsidionem omnium portarum divisit, ut ex omni parte inclusis peregrinis nec a dextris, nec a sinistris ullus introitus pateret, aut exitus aliquis daretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 62:6)
Post aliquot dies, postquam Corbahan firmavit [0499B] obsidionem in circuitu Antiochiae, et omnem exitum ac introitum urbis clauserat, populumque Dei diversis assultibus vexaverat, cibosque inferri omni parte interdixerat, clade longaque abstinentia et bellico labore Christiani afflicti et fessi, minus vigiles esse coeperunt in tuitione urbis et moenium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION