라틴어 문장 검색

Si in Parthia natus esset, arcum infans statim tenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 7:1)
Navis, quae in flumine magna est, in mari parvula est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 2:4)
Alter adulescens decessit, alter senex, aliquis praeter hos infans, cui nihil amplius contigit quam prospicere vitam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 42:1)
Quicquid in maius crevit, facilius agnoscitur, si discessit in partes, quas, ut dixi, innumerabiles esse et parvulas non oportet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 3:2)
Omnibus licet locis tecta vestra resplendeant, aliubi inposita montibus in vastum terrarum marisque prospectum, aliubi ex plano in altitudinem montium educta, cum multa aedificaveritis, cum ingentia, tamen et singula corpora estis et parvola.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 21:7)
Quid illi tam parvola adsignas ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 27:2)
Seneca Lucilio suo salutem Epistulam, quam scripsi Marullo, cum filium parvulum amisisset et diceretur molliter ferre, misi tibi, in qua non sum solitum morem secutus nec putavi leniter illum debere tractari, cum obiurgatione esset quam solacio dignior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 991)
Decessit filius incertae spei, parvulus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 2:5)
Quantulo vincit infantem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 10:1)
Si quos sermones eius, si quos quamvis parvoli iocos cum voluptate audieras, saepius repete;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 23:4)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
Infans fuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 14:3)
Sic infans, qui stare meditatur et ferre se adsuescit, simul temptare vires suas coepit, cadit et cum fletu totiens resurgit, donec se per dolorem ad id, quod natura poscit, exercuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 8:1)
Hoc tam perplexum et subtile et vobis quoque vix quomodo infans intellegit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:2)
itaque infans ille quid sit constitutio non novit, constitutionem suam novit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION