라틴어 문장 검색

Nec tibi cura canum fuerit postrema, sed una velocis Spartae catulos acremque Molossum pasce sero pingui.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:1)
Quam procul aut molli succedere saepius umbrae videris aut summas carpentem ignavius herbas extremamque sequi aut medio procumbere campo pascentem et serae solam decedere nocti:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 19:9)
frondibus et victu pascuntur simplicis herbae, pocula sunt fontes liquidi atque exercita cursu flumina, nec somnos abrumpit cura salubris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 21:4)
Nunc age, naturas apibus quas Iuppiter ipse addidit, expediam, pro qua mercede canoros Curetum sonitus crepitantiaque aera secutae Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:1)
pascuntur et arbuta passim et glaucas salices casiamque crocumque rubentem et pinguem tiliam et ferrugineos hyacinthos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 8:14)
quippe ita Neptuno visum est, immania cuius armenta et turpes pascit sub gurgite phocas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:4)
me pascunt olivae, me cichorea levesque malvae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 315)
nam quae nivali pascitur Algido devota quercus inter et ilices aut crescit Albanis in herbis victima, pontificum securis cervice tinguet:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 233)
quid tristes querimoniae, si non supplicio culpa reciditur, quid leges sine moribus vanae proficiunt, si neque fervidis pars inclusa caloribus mundi nec Boreae finitimum latus durataeque solo nives mercatorem abigunt, horrida callidi vincunt aequora navitae, magnum pauperies opprobrium iubet quidvis et facere et pati virtutisque viam deserit arduae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 248)
antequam turpis macies decentis occupet malas teneraeque sucus defluat praedae, speciosa quaero pascere tigris "vilis Europe" pater urget absens:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2718)
at vos seu calidus sanguis seu rerum inscitia vexat indomita cervice feros, ubicumque locorum vivitis, indigni fraternum rumpere foedus, pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 319)
maior utrum populum frumenti copia pascat;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 157)
ad mare cum veni, generosum et lene requiro, quod curas abigat, quod cum spe divite manet in venas animumque meum, quod verba ministret, quod me Lucanae iuvenem commendet amicae);
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1510)
Ne perconteris, fundus meus, optime Quincti, arvo pascat erum an bacis opulentet olivae, pomisne an pratis an amicta vitibus ulmo, scribetur tibi forma loquaciter et situs agri.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 161)
"non pasces in cruce corvos."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1629)

SEARCH

MENU NAVIGATION