라틴어 문장 검색

quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa turpitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 49:1)
e quibus pullos cum excuderunt ita tuentur ut et pinnis foveant ne frigore laedantur et si est calor a sole se opponant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:6)
palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
neque enim quem Hipponactis iambus laeserat aut qui erat Archilochi versu volneratus a deo immissum dolorem non conceptum a se ipso continebat, nec cum Aegisthi libidinem aut cum Paridis videmus a deo causam requirimus, cum culpae paene vocem audiamus, nec ego multorum aegrorum salutem non ab Hippocrate potius quam ab Aesculapio datam iudico, nec Lacedaemoniorum disciplinam dicam umquam ab Apolline potius Spartae quam a Lycurgo datam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 92:2)
Saepe enim aut eos laedunt, quos non debent, aut eos, quos non expedit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:2)
Periclitemur, si placet, et in iis quidem exemplis, in quibus peccari volgus hominum fortasse non putet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:1)
subeundus visus hominum et periclitandae vires ingeni, et illa commentatio inclusa in veritatis lucem proferenda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:4)
cum laesisset testis Silus Pisonem, quod se in eum audisse dixisset, "potest fieri," inquit "Sile, ut is, unde te audisse dicis, iratus dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:7)
Hic quantum fit mali, si iratum, si non stultum, si non levem testem laeseris!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 302:1)
Quid, si, cum pro altero dicas, litem tuam facias aut laesus efferare iracundia, causam relinquas, nihilne noceas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 305:2)
ut mihi non sit difficile periclitari et aut statim percipere ista, quae tu verbis ad caelum extulisti, aut, si non potuerim, tempus non perdere, cum tamen his nostris possim esse contentus.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 146:2)
narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:4)
364M Sed ut ipsi seu animum periclitentur sum vident, quid se putent esse facturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 2:2)
Esto, populares homines inprobos, in re publica seditiosos, Cleonem, Cleophontem, Hyperbolum laesit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 24:5)
Nam quod aiunt quadringenta septuaginta milia annorum in periclitandis experiundisque pueris, quicumque essent nati, Babylonios posuisse, fallunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 143:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION