라틴어 문장 검색

timidum non me periuria terrent, Non dicta in sanctos inpia verba deos.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 324)
"Veneris periuria venti Inrita per terras et freta summa ferunt."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 414)
A miser, et siquis primo periuria celat, Sera tamen tacitis Poena venit pedibus.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 92)
Gnosia, Theseae quondam periuria linguae fleuisti ignoto sola relicta mari:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 624)
periuria ridet amantum Iuppiter et uentos inrita ferre iubet.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 630)
et cum ipsi se homines in regis velut unici exempli mores formarent, finitimi etiam populi, qui antea castra, non urbem positam in medio ad sollicitandam omnium pacem crediderant, in verecundiam adducti sunt ut totam in cultum versam deorum violare ducerent nefas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 219:1)
quid eos qui audivere vocem praeconis, quid qui nos videre abeuntes, quid eos qui huic ignominioso agmini fuere obvii existimasse putatis, nisi aliquod profecto nefas esse, quod, si intersimus spectaculo, violaturi simus ludos piaculumque merituri, ideo nos ab sede piorum, coetu concilioque abigi?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 411:1)
quorum id perfidia et periurio fiat deos nunc testes esse, mox fore ultores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 14:1)
sin periurio gaudeant, dis magis iratis quam hostibus gesturos bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 15:2)
sequitur aliud in urbe nefas ab libidine ortum, haud minus foedo eventu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 466:1)
quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 32:1)
sed tamen Claudios, Cassios consulatibus, decemviratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse animos quo nefas fuerit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 167:3)
et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis armis Veientibus sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 341:2)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
sed nefas est tendere adversus auctoritatem senatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 107:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION