라틴어 문장 검색

Candor erat qualem praefert Latonia Luna, et color in niueo corpore purpureus, ut iuueni primum uirgo deducta marito inficitur teneras ore rubente genas, et cum contexunt amarantis alba puellae lilia et autumno candida mala rubent.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 413)
audito nomine Numae patres Romani, quamquam inclinari opes ad Sabinos rege inde sumpto videbantur, tamen neque se quisquam nec factionis suae alium nec denique patrum aut civium quemquam praeferre illi viro ausi ad omnes Numae Pompilio regnum deferendum decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 195:1)
ego vos testor populum illum - quicumque est nominat - iniustum esse neque ius persolvere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 343:2)
cumanae cohortes arte adversus vim usae declinavere paululum, effuseque praelatos hostes conversis signis ab tergo adortae sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 157:1)
creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:1)
itaque velut persoluta fide, quoniam per eum non stetisset quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus prosecuti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 341:2)
alii se suosque mulcatos querentes atroci responso iudicium suum praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 146:2)
ducti ante currum hostium duces, militaria signa praelata, secutus exercitus praeda onustus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 315:2)
centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:1)
adeo vel infelix bellum ignominiosae paci praeferebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 5:2)
consul triumphans in urbem redit Cluilio duce Volscorum ante currum ducto praelatisque spoliis quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 116:1)
pompili, nec potestas nec suffragatio horum valuit quin quorum patres avosque consules viderant eos nobilitate praeferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 472:2)
iam si suffragium detur, hunc qui malum vobis minatur iis qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt praeferetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 548:3)
eum dolorem quaestoriis comitiis simul ostendit et ulta est primum plebeiis quaestoribus creatis, ita ut in quattuor creandis uni patricio K. Fabio Ambusto relinqueretur locus, tres plebei Q. Silius P. Aelius P. Pupius clarissimarum familiarum iuvenibus praeferrentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 592:1)
victamne ut quisquam victrici patriae praeferret sineretque maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus fuerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 281:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION