라틴어 문장 검색

Quorum verborum significatio a sententia Sallustii supra scripta non abhorret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:3)
Tum contio universa, quae ad sententiam de Scipione ferendam convenerat, relicto tribuno, Scipionem in Capitolium comitata atque inde ad aedes eius cum laetitia et gratulatione sollemni prosecuta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 6:1)
Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 4:3)
Is locum esse sibi loci dicundi ratus, cum ita uti mos erat censor dixisset, Ut tu ex animi tui sententia uxorem habes?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 5:1)
Habeo equidem, inquit, uxorem, sed non hercle ex animi mei sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XX 6:1)
Personae vocabulum lepide sit quamque esse vocis eius originem dixerit Gavius Bassus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 1:1)
LEPIDE, mi hercules, et scite Gavius Bassus in libris, quos De Origine Vocabulorum composuit, unde appellata persona sit interpretatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 2:1)
Nam caput, inquit, et os coperimento personae tectum undique unaque tantum vocis emittendae via pervium, quoniam non vaga neque diffusa est, set in unum tantummodo exitum collectam coactamque vocem ciet, magis claros canorosque sonitus facit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:1)
Quoniam igitur indumentum illud oris clarescere et resonare vocer facit, ob eam causam 'persona' dicta est, 'o' littera propter vocabuli formam productiore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VII 3:2)
Et est autem et erat et fuit plerumque absunt cum elegantia sine detrimento sententiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VIII 8:1)
Nam si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 11:1)
Nam si iudices pro causa mea senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicero;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 15:1)
Tum iudices, dubiosum hoc inexplicabileque esse quod utrimque dicebatur rati, ne sententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt causamque in diem longissimam distulerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, X 16:1)
Satis est autem tuendae sententiae quam Bias dixit, quod eum qui duxit uxorem pati necesse est ex duobus incommodis alterum, ut aut κοινη`ν habeat aut ποινήν.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XI 8:1)
Corpusne sit vox an ἀσώματον varias esse philosophorum sententias.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION