라틴어 문장 검색

quae cuneum Macedonum - phalangem ipsi vocant - si possent, vi perrumperent, emittebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 207:1)
acceptae ad Aoum flumen in angustiis cladi ter a Macedonum phalange ad Atracem vi pulsos Romanos opponebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 34:1)
Macedonum vero phalangem et stetisse et loco aequo iustaque pugna semper mansuram invictam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 36:1)
Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 87:1)
equites levemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat, caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 92:1)
sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 98:2)
phalanx quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 100:1)
ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes ultro territis instabant patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 104:2)
Macedones, usque dum ordines et veluti stipata phalanx constabat, moveri nequiverunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 233:1)
tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 170:2)
sinistra sociorum ala et extraordinarii prima in acie pugnabant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 40:2)
et sinistra ala ex proelio subducta est, dextra in primam aciem subiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 45:3)
addita his ala mille ferme equitum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 454:3)
inde auxiliares mixti omnium generum, duo milia septingenti, et tria milia cataphractorum equitum et mille alii equites, regia ala levioribus tegumentis suis equorumque, alio haud dissimili habitu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 460:1)
Q. Fulvius Flaccus legatus cum dextera ala ad quaestoriam portam positus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 318:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION