라틴어 문장 검색

hoc provida Christicolarum pietas studet, utpote credens fore protinus omnia viva quae nunc gelidus sopor urget.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti13)
coepit falsae pietatis imago ire per ignaros nebuloso errore nepotes;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권63)
ne tanto imperio maneat pietate repulsa crimen saevitiae, monstrata piacula quaerit, inque fidem Christi pleno transfertur amore.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권161)
exultare patres videas, pulcherrima mundi lumina conciliumque senum gestire Catonum candidiore toga niveum pietatis amictum sumere et exuvias deponere pontificales.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권168)
"structura nivali consurgit pietate nitens, tegit ardua culmen iustitia, interius spargit sola picta rubenti flore pudicitiae pudor almus et atria servat, haec domus apta mihi est, haec me pulcherrima sedes accipit, aeterno caelestique hospite digna."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 286)
"potior mihi pristinus est mos quam via iustitiae, pietas quam prodita caelo, quamque fides veri, rectae quam regula sectae."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 295)
praecipitet Scythica iuvenis pietate vietum votivo de ponte patrem (sic mos fuit olim), caedibus infantum fument Saturnia sacra flebilibusque truces resonent vagitibus arae.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2105)
unde genus ducit nostrae porrecta propago stirpis et indigenae pietatis iura reformat, sed quia Romanis loquimur de cultibus, ipsum sanguinis Hectorei populum probo tempore longo non multos coluisse deos rarisque sacellis contentum paucas posuisse in collibus aras.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2122)
o pietas, o sancta fides!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2178)
placidissimus illum foederis humani consensus prosperat orbi, seditione fugat, saevis exasperat armis, munere pacis alit, retinet pietate quieta.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2208)
inde ad consessum caveae pudor almus et expers sanguinis it pietas hominum visura cruentos congressus mortesque et vulnera vendita pastu spectatura sacris oculis, sedet illa verendis vittarum insignis phaleris fruiturque lanistis.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2376)
perspice, nonne vacat meriti locus iste paterni, quem tibi supplendum Deus et genitoris amica servavit pietas?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2382)
sit devota Deo, sit tanto principe digna et virtute potens et criminis inscia Roma, quemque ducem bellis sequitur, pietate sequatur.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2391)
Christum tamen ille cruentus inter saxa rogat ne sit lapidatio fraudi hostibus, o primae pietas miranda coronae!
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), PASSIO STEPHANI2)
forma Patris veri verus stat Filius ac se unum rite probat dum formam servat eandem, non amor adscitus sociat nec iungit utrumque coniurata fides, pietas sed certa genusque unum, quod Deus est, summam revocatur ad unam.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION