라틴어 문장 검색

Mittunt itaque et Karolum regis Hludowici filium, adhuc puerulum, ad dictum placitum venire fecerunt et die supra dicto Remis adunati eum in paterno solio benedictum in regem collocant, omnesque coniurant adversus Odonem regem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:2)
Arnulfus vero rex benigne suum excepit consobrinum eique regnum paternum concessit adiutoresque ei delegavit hos qui erant ex superiori Francia.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:5)
Verum pietas Dei non concessit sanguinem finem litis finiri.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIIII 51:11)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
Hi vero qui cum Karolo erant videntes se inminui et, ut ferunt, quia Zuendebolchus cum suis Karolum privari vitam cogitabant, ab ipsa obsidione legatos [ad] Odonem mittunt, ut partem regni, qualemcumque ei placuerit, Karolo et eis consentiat atque eos in pace recipiat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 53:7)
Sed intercurrentibus nuntiis distulit rex profectionem et Karoli fidelibus indixit placitum usque post pascha, ut hieme sine discordiis agerent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:10)
Igitur per varia placita totus hic annus pertransiit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:4)
Sed Rodulfus comes omne illud placitum disrupit;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 55:6)
Verum post haec hi qui cum Karolo erant, videntes suam paucitatem et nullum tutum habere locum refugii, iterum ad Odonem regem dirigunt, quatinus ad memoriam reduceret, quod senior eorum filius esset sui quondam senioris, et partem aliquam ei ex paterno regno concederet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:1)
et facto placito super Ligerem hiemandi gratia pergunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 58:9)
Ad dictum vero placitum rediit rex, venitque ad eum Balduinus in pago Camaracense;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:4)
In ipso etiam placito debuerunt se pacificari Heribertus et Balduinus, atque redierunt unusquisque ad sua loca.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:7)
Balduinus vero perrexit ad ipsum placitum, volens sibi regem reblandiri, ut terram, quam ei tulerat, redderet.
(ANNALES VEDASTINI, Anno CM 64:2)
Quod tamen nonnisi ex parte et cum aliqua exceptione concedi potest.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 4:4)
Quas res si reputas, non immerito miraberis, quod Georgio Pertz hos annales, qui medio aevo fere incogniti mansisse videntur, Xantenses nuncupare placuerit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, PRAEFATIO 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION