라틴어 문장 검색

huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 59:2)
qui vero iudicem rapere et, in quem vellet habitum animi, posset perducere, quo dicente flendum irascendumve esset, rarus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:4)
vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 107:1)
adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos flentes illos deprehendimus, detractione solvetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 259:5)
ubi vero atrocitate, invidia, miseratione pugnandum est, quis ferat contrapositis et pariter cadentibus et consimilibus irascentem, flentem, rogantem cum in his rebus cura deroget adfectibus fidem et ubicunque ars ostentatur, veritas abesse videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 256:3)
sententiolisne flendum erit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 53:2)
Hic iram, hic misericordiam inspirabit, hoc dicente iudex deos appellabit et flebit et per omnes adfectus tractatus huc atque illuc sequetur nec doceri desiderabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 228:8)
Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:1)
Satius est amicum reparare quam flere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 12:1)
Haec tibi scribo is, qui Annaeum Serenum, carissimum mihi, tam inmodice flevi, ut, quod minime velim, inter exempla sim eorum, quos dolor vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 14:1)
Nonne tibi videbitur stultissimus omnium, qui flevit, quod ante annos mille non vixerat?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 11:3)
Quid fles ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 12:2)
Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:3)
Oblivisci quidem suorum ac memoriam cum corporibus efferre et effusissime flere, meminisse parcissime, - inhumani animi est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:1)
et hoc ipsum flere nascentis est, sed tunc debebat ignosci:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 26:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION