라틴어 문장 검색

E planior littera est, i angustior est, ideoque obscurius his vitium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:1)
ac praecedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 368:2)
sed quamvis ei secundas fere grammaticorum consensus deferat, et adfectibus et iucunditate et dispositione et arte deficitur, ut plane manifesto appareat, quanto sit aliud proximum esse aliud secundum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 54:2)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
Ego vero utar via vetere, sed si propiorem planioremque invenero, hanc muniam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 11:3)
Quia non est quicquam apto aptius, quia plano nihil est planius.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 28:2)
Etiamnunc facere istuc planius volo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 14:1)
Non sunt enim humilia illa sed placida et ad animi tenorem quietum compositumque formata, nec depressa sed plana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 8:3)
Et erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires deum efferri:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:2)
In hac controuersia plane quod uoluit consecutus est, ut diuitias nobis in odium adduceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 26:7)
Haec tamen magnanimitas in bona fortuna laxiorem locum habet meliusque in tribunali quam in plano conspicitur.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 27:4)
Ignoscerem plane, si studiorum nimia cupidine erraretur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 88:3)
iu plana tendis?
(세네카, Phoenissae 64:1)
disicite passim moenia, in planum date,
(세네카, Phoenissae 348:1)
Quod rarius ad vos a nobis pagina meat, non nostra superbia sed aliena impotentia facit, neque super his quicquam planius quaeras, quippe cum silentii huius necessitatem par apud vos metus interpretetur, hoc solum tamen libere gemo, quod turbine dissidentium partium segreges facti mutuo minime fruimur aspectu, neque umquam patriae sollicitis offerris obtutibus, nisi forsitan cum ad arbitrium terroris alieni vos loricae, nos propugnacula tegunt, ubi ipse in hoc solum captivus adducens, ut pharetras sagittis vacuare, lacrimis oculos implere cogaris, nobis quoque non recusantibus, quod tua satis aliud moliuntur vota quam iacula.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Calminio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION