라틴어 문장 검색

est enim Cnemis promontorium, in quo Opuntii Locri positi sunt, a quibus originem trahunt qui in Italia sunt, et appellantur Epizephyrii, quod Zephyrium promontorium vocatur a Graecis, in quo sunt conditi Locri qui in Graecia sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 39910)
et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장10)
divisa est intermurali amni et eadem ponte iuncta, ut nec oppugnante externo aditum ab ulla parte habeat, nec, si quem ibi rex includat, ullum nisi per facillimae custodiae pontem effugium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 578:2)
Per hunc pontem interdum exercitui insidiarum oblito, aut in die aut in noctis obscuro egredientes Turci sagittas intorquebant, aut in impetu aliquos gladio percutiebant, subitoque recursu per eumdem pontem in urbis praesidium evadebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:4)
O Colonia, quae cupis ponte ludere longo, et salire paratum habes, sed vereris inepta crura ponticuli assulis stantis in redivivis, ne supinus eat cavaque in palude recumbat, sic tibi bonus ex tua pons libidine fiat, in quo vel Salisubsili sacra suscipiantur, munus hoc mihi maximi da, Colonia, risus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 171)
Per hunc siquidem pontem saepius Turci egrediebantur, et necessaria, vidente exercitu, cum suis erumpentes et remeantes inferebant, et populum Jesu Christi per regiones et montana dispersum ad quaerendum victum vel pabula equorum, eodem ponte emissi [0461C] frequenter, illius dispersione comperta, trucidabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 80:2)
Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum viderent, magnam vim telorum adversi sustinerent, veriti ne ab tergo circumvenirentur et discessu navium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad navis contenderunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 20:7)
Turci itaque alii retenti, alii vix elapsi, socios qui erant ad pontem Farfar et in porta conglobati, ad auxilium sibi magno fragore vociferantes, exierunt, equosque ad frena in exitu et fremitu subvenientium rejicientes, Gallos hactenus se infestantes in fugam gravissimam retulerunt usque ad ipsum pontem, quem ex navibus composuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 88:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION