라틴어 문장 검색

adiecit insuper Caesar etiam gladiatorium munus, sed aliquanto paucioribus quam destinauerat paribus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 10장 2:1)
deposita prouinciae spe pontificatum maximum petit non sine profusissima largitione;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 13장 1:1)
munus populo epulumque pronuntiauit in filiae memoriam, quod ante eum nemo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 26장 2:3)
munus gladiatorium, ludos etiam regionatim urbe tota et quidem per omnium linguarum histriones, item circenses athletas naumachiam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:2)
munere in foro depugnauit Furius Leptinus stirpe praetoria et Q. Calpenus senator quondam actorque causarum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 1:3)
habitauit primo in Subura modicis aedibus, post autem pontificatum maximum in Sacra uia domo publica.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 46장 1:1)
postea uero euidentissimis rapinis ac sacrilegis et onera bellorum ciuilium et triumphorum ac munerum sustinuit impendia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 3:3)
ac nonnumquam post magnam pugnam atque uictoriam remisso officiorum munere licentiam omnem passim lasciuiendi permittebat, iactare solitus milites suos etiam unguentatos bene pugnare posse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 67장 1:2)
ac ne hos quidem uoluntate ipsius interemptos putant, quorum tamen et priores post impetratam ueniam rebellauerant et Caesar libertis seruisque eius ferro et igni crudelem in modum enectis bestias quoque ad munus populi comparatas contrucidauerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 3:2)
praeferentibus munera, quia suffecturus dies non uidebatur, praeceptum, ut omisso ordine, quibus quisque uellet itineribus urbis, portaret in Campum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 1:3)
ludos autem uictoriae Caesaris non audentibus facere quibus optigerat id munus, ipse edidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 1:3)
priore Antonius fugisse eum scribit ac sine paludamento equoque post biduum demum apparuisse, sequenti satis constat non modo ducis, sed etiam militis functum munere atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae grauiter saucio, aquilam umeris subisse diuque portasse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 10장 4:1)
postquam uero pontificatum maximum, quem numquam uiuo Lepido auferre sustinuerat, mortuo demum suscepit, quidquid fatidicorum librorum Graeci Latinique generis nullis uel parum idoneis auctoribus uulgo ferebatur, supra duo milia contracta undique cremauit ac solos retinuit Sibyllinos, hos quoque dilectu habito;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 31장 1:1)
ac plerisque iudicandi munus detractantibus uix concessit, ut singulis decuriis per uices annua uacatio esset et ut solitae agi Nouembri ac Decembri mense res omitterentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 32장 3:3)
quo autem lecti probatique et religiosius et minore molestia senatoria munera fungerentur, sanxit, ut prius quam consideret quisque ture ac mero supplicaret apud aram eius dei, in cuius templo coiretur, et ne plus quam bis in mense legitimus senatus ageretur, Kalendis et Idibus, neue Septembri Octobriue mense ullos adesse alios necesse esset quam sorte ductos, per quorum numerum decreta confici possent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 35장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION