라틴어 문장 검색

alii 'pilatum agmen' dicunt quod in longitudine directum est, quale solet esse cum portis procedit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1218)
hvic pro 'in hunc'. et est ordo 'huic dirigit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4881)
usque ad eum autem locum perticam limitarem Octavius Musa porrexerat, limitator ab Augusto datus, id est per quin- decim milia passuum agri Mantuani, cum Cremonensis non sufficeret, offensus a Mantuanis, quod pecora eius in agro publico aliquando clausissent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA NONA., commline 74)
compita ut Trebatio placet, locus ex pluribus partibus in se, vel in easdem partes ex se vias atque itinera dirigens, sive is cum ara, sive sine ara, sive sub tecto, sive sub divo sit, ubi pagani agrestes, bucina convocati, solent certa inire concilia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3838)
Nam id temporis post aestivam diem in temperiem semet autumnitas dirigebat.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 2장 3:3)
- sed tamen Antonius in verbis et eligendis, neque id ipsum tam leporis causa quam ponderis, et conlocandis et comprehensione devinciendis nihil non ad rationem et tamquam ad artem dirigebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 37장 2:3)
O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 75:1)
tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum dirigentur, numquam ullius oratione victi sententia desistemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 82:7)
Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:1)
sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribus nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilochum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 148:1)
De bona autem fama - quam enim appellant εὐδοξίαν, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam - Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 74:1)
tantaque est vis talibus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios proposuerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 77:6)
ait atomum, cum pondere et gravitate directo deorsus feratur, declinare paululum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 69:3)
quorum flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam maritimi cursus celeres et certi diriguntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 131:4)
Ex intestinis autem alvo secretus a reliquo cibo sucus is quo alimur permanat ad iecur per quasdam a medio intestino usque ad portas iecoris (sic enim appellantur) ductas et directas vias, quae pertinent ad iecur eique adhaerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 137:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION