라틴어 문장 검색

data mandata ut preces Campanorum, responsum senatus amicitiae Samnitium memor, deditionem postremo factam Samnitibus exponerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 334:2)
qui omnia circa se, sabinos Etruriam Latinos Hernicos Aequos Volscos Auruncos, domita armis habeat qui Gallos tot proeliis caesos postremo in mare ac naves fuga compulerit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 346:2)
itaque, si videatur eis, se ex Latinis et ex Volscis populis iuventute propere excita, rediturum infesto exercitu Capuam esse Romanosque nihil tum minus quam proelium exspectantes necopinato adventu perculsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 159:1)
in quos parte exercitus conversa Camillus non compulit solum eos intra moenia, sed eodem etiam die, cum ipsos auxiliaque eorum perculisset, oppidum scalis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 191:2)
postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 364:1)
postremo, cum ingenuitatis magis quam praesentis condicionis memorem videret, nudari iubet verberaque adferri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 394:1)
postremo oppida quoque vi expugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum a volnerum ira, quod haud fere quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit, deinde Cingiliam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 413:1)
postremo se vitam fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 438:1)
postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabi crederet, se ius iurandum dare paratos esse non videri e re publica in Q. Fabium eo tempore animadverti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 457:1)
haec dicenti fetiali Postumius genu femur quanta maxime poterat vi perculit et clara voce ait se Samnitem civem esse, illum legatum a se contra ius gentium violatum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 150:1)
Postumius modo legatum genu perculit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 162:2)
nec, ut fit, ad ducis casum perculsa magis quam inritata est ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:2)
postremo repulsi inde adeo omnia tutiora quam ut innocentiam suam purgarent visa - in nos inruerunt et privatis dictatorem poscere reum verecundiae non fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 378:1)
unde haud dubiam victoriam cernens cum ad suum cornu tenderet cum mille ducentis viris, dissimilem ibi fortunam invenit, Romanos loco pulsos, victorem hostem signa in perculsos inferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 396:1)
nemo id ius esse, quod postremo populus iussisset, sciit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 477:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION