라틴어 문장 검색

comitiorum quoque pristinum ius reduxit ac multiplici poena coercito ambitu, Fabianis et Scaptiensibus tribulibus suis die comitiorum, ne quid a quoquam candidato desiderarent, singula milia nummum a se diuidebat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 2:3)
Iaspar comes Pembrochiae, regis avunculus, promotus est in ducem Bedfordia, Thomas baro Stanleius, regius socer, factus est comes Derbiae, Edwardus autem Courtneius, Devoniae, quamvis rex etiam tunc apud se statuisset tempore comitiorum in plures nobilitatis gradum conferre, ita rem distribuens ut civiliter admodum et decore huiusmodi magnificentiis partim festum coronationis suae, partim conventum comitiorum, ornaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 15:5)
qui cum ex veteribus tribunis negaret se ullius rationem habiturum, pugnarentque collegae ut liberas tribus in suffragium mitteret aut concederet sortem comitiorum collegis, habituris e lege potius comitia quam ex voluntate patrum, iniecta contentione Duillius consules ad subsellia accitos cum interrogasset quid de comitiis consularibus in animo haberent, respondissentque se novos consules creatures, auctores populares sententiae haud popularis nactus in contionem cum iis processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 712:1)
de comitiis meis et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum est hoc tempore quam mea te adesse comitiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 10 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION