라틴어 문장 검색

itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:1)
qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 153:1)
Sulpicius in ipsa Macedonia congressus fudit fugavitque regem, partem opulentissimam regni eius depopulatus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 265:2)
ita urbe potitur consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:1)
sed opulentior factio exclusis Aetolis missoque ad imperatorem Romanum nuntio usque in adventum eius tenuit urbem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 406:2)
at non antiques Macedonum reges, sed acie bellare solitos, urbibus parcere, quantum possent quo opulentius haberent imperium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 432:1)
collectis reliquiis naufragii, cum res non in eo essent ut Cyprum temptaret, minus opulento agmine quam profectus erat, Seleuciam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 506:1)
segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 207:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
eo victorem opulentum praeda exercitum P. Cornelius reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 12:2)
Philippi quondam amicus, nuper relicto eo secutus opulentiorem regiam Antiochi et tamquam peritus Graeciae nec ignarus Romanorum in eum gradum amicitiae regis ut consiliis quoque arcanis interesset acceptus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 200:1)
et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 247:1)
tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 249:1)
Philippus Athamanum praecipue captivis indulgenter habitis, ut per eos conciliaret gentem, nactus spem Athamaniae potiendae exercitum eo duxit praemissis in civitates captivis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 171:1)
quin contra illos, tutissimo portu, opulentissima urbe fruentes, omnia Asia praebente quieta aestiva acturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 165:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION