라틴어 문장 검색

cycliadas - penes eum summa imperii erat - Achaeique ad Dymas regi occurrere, et Eleorum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent, et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se movisse bellum credebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 476:1)
et causa atque origo omnis furoris penes auctores est, vos contagione insanistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 412:3)
ac sine certamine urbe agroque potiti, duobus milibus auxiliarium inde conscriptis missisque Carthaginem, ad hibernandum naves subduxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 548:2)
qui Numidae, haud sane multum ad se pertinere credenti utrum penes Lacumazen an Masinissam regnum Maesuliorum esset, falli eum magnopere ait, si Masinissam eisdem contentum fore quibus patrem Galam aut patruum eius Oezalcen credat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 424:2)
Servilius consul, haud dubius quin pacatae Italiae penes se gloria esset, velut pulsum ab se Hannibalem persequens, in Siciliam, inde in Africam transiturus, traiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 307:2)
itaque fuga extemplo in arcem facta est, urbe hostes potiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 514:1)
omnia praeter victoriam penes consulem esse apparebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 566:2)
qui audito proelio, quod circa amnem Aoum factum erat, proximis prius evastatis circa Sperchias et Macran quam vocant Comen, transgressi inde in Thessaliam Cymenes et Angeias primo impetu potiti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 153:1)
ita urbe potitur consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 318:1)
huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 240:3)
per opportunitates nunc illos, nunc reges Numidarum usurpasse ius, semperque penes eum possessionem fuisse qui plus armis potuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 708:2)
tum in Oretanos progressus et ibi duobus potitus oppidis, Noliba et Cusibi, ad Tagum amnem ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 249:1)
aut enim moturum aliquid, aut omnes homines testes fore penes Aetolos culpam belli esse, Romanos iusta ac prope necessaria sumpturos arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 387:1)
Micythio et Xenoclides, penes quos tum summa rerum pulso Euthymida Chalcide erat, seu ipsi per se suspicati seu indicata re, primo pavidi nihil usquam spei nisi in fuga ponebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 450:1)
ibi Mnasilochus princeps Acarnanum, multis emptus donis, non ipse solum gentem regi conciliabat, sed Clytum etiam praetorem, penes quem tum summa potestas erat, in suam sententiam adduxerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION