라틴어 문장 검색

alioqui, quemadmodum praecisae arbores plurimis ramis repullulant et multa satorum genera, ut densiora surgant, reciduntur, ita regia crudelitas auget inimicorum numerum tollendo ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:2)
nam si, quos pares aliquando habuit, infra se videt, satis vindicatus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 126:5)
M. Antonius avus meus, nullo minor nisi eo a quo victus est, tunc cum rem publicam constitueret et triumvirali potestate praeditus nihil supra se videret, exceptis vero duobus collegis omnia infra se cerneret, fratrem interfectum audivit.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 94:1)
haec exulibus in patriam semper animum oculosque tendentibus ostendit nihil interesse, infra quos quis iaceat ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 117:2)
Si in convivio regis recumbere infra mensam vescique cum servis ignominiosa officia sortitis iubebitur ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 77:4)
et cum cervicem noxio imperabo praecidi et cum parricidas insuam culleo et cum mittam in supplicium militare et cum Tarpeio proditorem hostemve publicum imponam, sine ira eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia venenata percutio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:2)
Eodem modo sublimis animus, quietus semper et in statione tranquilla conlocatus, omnia infra se premens, quibus ira contrahitur, modestus et venerabilis est et dispositus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 37:4)
Pepercisse illum iudicas, quod non tota capita praecidit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 121:2)
Atqui in aequo ponimus, utrum aliquis auferat an neget, utrum spem nostram praecidat an differat, utrum contra nos faciat an pro se, amore alterius an odio nostri.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 172:3)
Si praevalebit fortuna et praecidet agendi facultatem, non statim aversus inermisque fugiat latebras quaerens, quasi ullus locus sit, quo non possit fortuna persequi, sed parcius se inferat officiis et cum dilectu inveniat aliquid, in quo utilis civitati sit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 46:1)
praecisis quoque manibus ille in proelio invenit, quod partibus conferat, qui stat tamen et clamore iuvat.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 49:5)
nam quod ad sepulturam pertinet, o te ineptum, si putas mea interesse, supra terram an infra putrescam."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 124:5)
si praecidissent illi manus, duplam pecuniam se daturum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.5)
"Si praecideritis:"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.10)
"si manus praecideritis:"
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., a piratis tyrannicida dimissus.21)

SEARCH

MENU NAVIGATION