라틴어 문장 검색

ac sic quoque seditiosissimum quemque et praedae et agri destinati tertia parte multauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 70장 1:3)
' proelium quidem aut bellum suscipiendum omnino negabat, nisi cum maior emolumenti spes quam damni metus ostenderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:6)
nam minima commoda non minimo sectantis discrimine similes aiebat esse aureo hamo piscantibus, cuius abrupti damnum nulla captura pensari posset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 25장 4:7)
multis incendiorum damna suppleuit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 16장 3:3)
quod decretum abolitum est, excusante Tiberio imbecillitatem eius ac damnum liberalitate sua resarsurum pollicente.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 6장 2:2)
nam et negotiatoribus certa lucra proposuit suscepto in se damno, si cui quid per tempestates accidisset, et naues mercaturae causa fabricantibus magna commoda constituit pro condicione cuiusque:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:2)
quintana domi constituta, ubi partae et ad licitationem diuidendae praedae pretium absumeretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:3)
ac ne non hinc quoque quantum posset praedae et manubiarum inuaderet, pollicitus cadauerum et ruderum gratuitam egestionem nemini ad reliquias rerum suarum adire permisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 38장 3:1)
Sumpta uirili toga somniauit Fortunam dicentem, stare se ante fores defessam et nisi ocius reciperetur, cuicumque obuio praedae futuram.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 4장 3:1)
inter haec morte praeuentus est maiore hominum damno quam suo.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 10장 1:1)
Illyrios vero et Thracas rapto vivere adsuetos aciem hostium auro purpuraque fulgentem intueri iubebat, praedam, non arma gestantem:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 9:2)
Igitur quasi parum munimentis oppidi fidens ante solis ortum pecuniam regiam - gazam Persae vocant - cum pretiosissimis rerum efferri iubet, fugam simulans, re vera, ut praedam hosti offerret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 5:1)
Quippe, quo maior proditionis merces foret, obicere hosti parabat gratiorem omni pecunia praedam, nobiles viros, praetorum Darei coniuges liberosque, praeter hos Graecarum urbium legatos, quos Dareus, velut in arce tutissima, in proditoris reliquerat manibus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 7:2)
non sufficiebant praedantium manus praedae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 12:2)
At Alexander Parmenionem, per quem apud Damascum recepta erat praeda, iussum eam ipsam et captivos diligenti adservare custodia, Syriae, quam Coelen vocant, praefecit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION