라틴어 문장 검색

68. Coram terra, quae Dei est, responsalitas postulat ut homo, intellectu praeditus, observet naturae leges nec non subtiles inter huius mundi res aequabilitates, “quia ipse mandavit, et creata sunt;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 89:1)
his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum38)
imitata multiformes facies sibi ipsa fingit, per quas repente currens tenui fruatur actu.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum7)
"aut vos pictorum docuit manus adsimulatis iure poetarum numen conponere monstris, aut lepida ex vestro sumpsit pictura sacello quod variis imitata notis ceraque liquenti duceret in faciem, sociique poematis arte aucta coloratis auderet ludere fucis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 213)
hoc iter haudquaquam magno discrimine distat hisce viis quas vos teritis, qui numina multa et portenta deum summum numerosa putatis, simplicis ergo viae dux est Deus, ille per unam ire iubet mortale genus, quam dirigit ipse sublimem dextro celsa ad fastigia clivo, prima viae facies inculta, subhorrida, tristis, difficilis, sed fine sui pulcherrima et amplis praedita divitiis et abundans luce perenni, et quae praeteritos possit pensare labores, multiplici dux daemon adest, qui parte sinistra centifidum confundit iter;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2311)
docta manus virides imitando effingere dumos luserat e minio russeolam saniem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.37)
Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia Bona dicere, et laudare fortunas meas Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 191)
Hic, qui forte velint rapido contendere cursu, imitat pretiis animos, et praemia ponit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:3)
Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas, dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:5)
Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla occurrit portisque ab equo regina sub ipsis desiluit, quam tota cohors imitata relictis ad terram defluxit equis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:1)
Ipsae de muris summo certamine matres, monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam, tela manu trepidae iaciunt ac robore duro stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis praecipites primaeque mori pro moenibus ardent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 31:10)
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA II.21)
saltantis satyros imitabitur Alphesiboeus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS47)
Nigra fere et presso pinguis sub vomere terra et cui putre solum, - namque hoc imitamur arando - optima frumentis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:11)
Hic noctem ludo ducunt et pocula laeti fermento atque acidis imitantur vitea sorbis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 14:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION