라틴어 문장 검색

A. Cornelio novi milites, conscripti priore anno ex senatus consulto a L. Quinctio consule, dati sunt, iussusque tueri omnem oram circa Tarentum Brundisiumque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 18:1)
adeoque in apparatum curamque eius belli civitas intenta fuit ut P. Cornelius consul ediceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 28:2)
quo L. Cornelius Scipio, aliquot diebus ante a consule dimissus, cum adveniens audisset praegressum Catonem in senatu esse, supervenit exponenti quae gesta essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 260:2)
alter consul P. Cornelius Scipio, Galliam provinciam sortitus, priusquam ad bellum quod cum Bois gerendum erat proficisceretur, postulavit ab senatu ut pecunia sibi decerneretur ad ludos quos praetor in Hispania inter ipsum discrimen pugnae vovisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 411:1)
eos ludos per dies decem P. Cornelius fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 412:3)
locaverant aedem faciendam ex senatus consulto M. Livius C. Claudius censores M. Cornelio P. Sempronio consulibus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 414:1)
idem censor eam faciendam locavit M. Cornelio P. Sempronio consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 416:2)
principio eius anni, quo haec iam profecto ad bellum M'. Acilio, manente adhuc Romae P. Cornelio consule agebantur, boves duos domitos in Carinis per scalas pervenisse in tegulas aedificii proditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 419:1)
et consul P. Cornelius, quibus diis quibusque hostiis edidissent decemviri, sacrificaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 423:3)
duobus fere post mensibus P. Cornelius consul cum Boiorum exercitu signis collatis egregie pugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 430:1)
P. Cornelius consul obsidibus a Boiorum gente acceptis agri parte fere dimidia eos multavit, quo si vellet, populus Romanus colonias mittere posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 436:1)
devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 443:1)
P. Cornelius consul triumphavit de Bois.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 455:1)
exitu anni comitia Romae habita, quibus creati sunt consules L. Cornelius Scipio et C. Laelius - Africanum intuentibus cunctis - ad finiendum cum Antiocho bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 511:1)
P. Cornelius Scipio Nasica consul aedem Matris Deum quam ipse in Palatium intulerat, vir optimus a senatu iudicatus, dedicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVI Periocha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION