라틴어 문장 검색

similia his, quae non sunt in quaestione, omnis amplificatio, minutio, omne adfectus genus, et quae maxime iucundam et ornatam faciunt orationem, de luxuria, de avaritia, religione, officiis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 237:2)
adfectibus turbandus et ab intentione auferendus auditor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 256:2)
namque et adfectus duplici ratione excludendos putabant, primum quia vitium esset omnis animi perturbatio, deinde quia iudicem a veritate depelli misericordia gratia similibusque non oporteret, et voluptatem audientium petere, cum vincendi tantum gratia diceretur, non modo agenti supervacuum, sed vix etiam viro digium arbitrabantur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 2:2)
ut, si forte quid factum ira vel metu vel cupiditate dicatur, latius, quae cuiusque adfectus natura sit, prosequamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 71:2)
nec abnuerim esse aliquid in delectatione, multum vero in commovendis adfectibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 72:2)
inde errores existunt et pessimi adfectus, in quibus sunt ira, odium, invidia, cupiditas, spes, ambitus, audacia, metus, cetera generis eiusdem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 128:4)
aut si misericordiam commendabo iudici, nihil proderit, quod prudentissima civitas Atheniensium non eam pro adfectu sed pro numine ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 258:2)
his quidam probationes adiiciunt, quas vocant, ductas ex adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 274:1)
adfectus haec pars mitiores habet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:1)
Sed illam etiam, quam supra ostendi, simplicem ex adfectibus atque ex adfirmatione sola probationem recipit , qualis est illa Scauri, de qua supra dixi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 343:1)
nobis ad aliorum iudicia componenda est oratio, et saepius apud omnino imperitos atque illarum certe ignaros litterarum loquendum est, quos nisi et delectatione allicimus et viribus trahimus et nonnunquam turbamus adfectibus, ipsa, quae iusta ac vera sunt, tenere non possumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 378:1)
eius duplex ratio est posita aut rebus aut adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 19:2)
id sensisse Atticos credo, quia Athenis adfectus movere etiam per praeconem prohibebatur orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:2)
necessarios tamen adfectus fatebuntur, si aliter obtineri vera et iusta et commune profutura non possint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 25:5)
adfectibus quoque iisdem fere utuntur, sed aliis hic, aliis ille ac magis, nam huic concitare iudices, illi flectere convenit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 26:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION