라틴어 문장 검색

ignibus aeternis aeterni numina praesunt Caesaris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권265)
"officio praefuit ille meo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권261)
stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbis et sunt praesentes auxiliumque ferunt, at canis ante pedes saxo fabricatus eodem stabat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권71)
inseritur medium radiis subtemen acutis, quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum percusso paviunt insecti pectine dentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 6:2)
Viscera torrentur primo, flammaeque latentis indicium rubor est et ductus anhelitus ingens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 48:2)
nec quicquam ab imagine ductum matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:2)
sic tamen haec constare tria, ut ne separe ductu tris faciam, tribus his subsistat sed Deus unus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 378)
et Deus et genitor lumenque et gloria semper ille fuit, nec post sibi contulit ut Pater esset, sic fit ut aeternum credamus cum Patre Christum, illo auctore satum, cui nullus praefuit auctor, haec tu si dubitas Nati mysteria Christi, perdite, catholica non es de plebe, sed unus de grege turifero, venerator Deucalionum, devotus cippo, ficulni stipitis unctor.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 391)
sunt tria nempe simul, lux et calor et vegetamen, una eademque tamen rota sideris indiscretis fungitur his, uno servat tot munera ductu et tribus una subest mixtim substantia rebus.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 124)
hic primus e septem viris qui stant ad aram proximi, Levita sublimis gradu et ceteris praestantior, claustris sacrorum praeerat, caelestis arcanum domus fidis gubernans clavibus votasque dispensans opes.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.14)
"tibi ista praesint numina, tu saxa, tu lignum colas, tu mortuorum mortuus fias deorum pontifex."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.11)
"praefuerat studiis puerilibus et grege multo saeptus magister litterarum sederat, verba notis brevibus conprendere cuncta peritus, raptimque punctis dicta praepetibus sequi, aspera nonnumquam praecepta et tristia visa inpube vulgus moverant ira et metu."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.8)
Laocon, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:3)
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:7)
iam nec Lacaenae splendet adulterae famosus hospes nec Priami domus periura pugnacis Achivos Hectoreis opibus refringit nostrisque ductum seditionibus bellum resedit;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 35)

SEARCH

MENU NAVIGATION