라틴어 문장 검색

comes iis additus L. Iunius Brutus Tarquinia sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenii, quam cuius simulationem induerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 573:2)
Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 598:3)
tum consules primi creati sunt L. Iunius Brutus L. Tarquinius Collatinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri I Periocha51)
illos eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberatorem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quidquid deorum hominumque Romanorum esset, induxisse in animum ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli proderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 48:1)
praeerat Arruns Tarquinius, filius regis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 58:4)
Latinus dux nihil deterritus volnere proelium ciet et, quia suos perculsos videbat, arcessit cohortem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 208:1)
utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum praeesse annonae, mercatorum collegium instituere, sollemnia pro pontifice iussit suscipere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 283:3)
Q. Fabius praeerat urbi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 89:2)
et tu, L. Minuci, donec consularem animum incipias habere, legatus his legionibus praeeris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 313:2)
aut quid ita, cum per tot menses vacua civitate nemo iustine magistratus summae rerum praeessent controversiam fecerit, nunc demum cum hostes prope ad portas sint, civiles discordias serant, nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent quid agatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 433:1)
legionibus scriptis inter se decemviri comparant, quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 445:3)
placere decem creari qui summae rei praeessent militarique honore tribunos militum appellari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 548:1)
nec mihi filia inulta honorem ullum iucundum esse patitur, nec in perturbata re publica eos utile est praeesse vobis qui proximi invidiae sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 550:1)
ibi coniuncti alteri exercitui viginti tribunis militum negotium dederunt ut ex suo numero duos crearent qui summae rerum praeessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 556:2)
forte quadam utili ad tempus ut comitiis praeesset potissimum M. Duillio sorte evenit, viro prudenti et ex continuatione magistratus invidiam imminentem cernenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 711:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION