라틴어 문장 검색

spoliisque lectis ad suos revectus, cum ovante gaudio turma in castra atque inde ad praetorium ad patrem tendit, fati futurique, laus an poena merita esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 89:1)
sexagenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat vexillum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 108:2)
isque iuvenis in acie oblatus ex centurione Latino victoriam tulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 118:2)
funesta duo consulum praetoria, alterum parricidio filii, alterum consulis devoti caede;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 156:1)
neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 435:1)
se quoque dictatorem Romae fuisse, nec a se quemquam, ne plebis quidem hominem, non centurionem, non militem violatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 470:1)
deinde, ubi praetoria consulum erigi videre et expedire quosdam utilia operi, quamquam ludibrio fore munientes perditis rebus ac spe omni adempta cernebant, tamen, ne culpam malis adderent, pro se quisque nec hortante ullo nec imperante ad muniendum versi castra propter aquam vallo circumdant,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 25:1)
ad consules maestos, ne advocantes quidem in consilium, quando nec consilio nec auxilio locus esset, sua sponte legati ac tribuni conveniunt, militesque ad praetorium versi , quam vix di immortales ferre poterant, ab ducibus exposcunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 28:1)
ceterum sicut ingenti alacritate ad praetorium concursum est, ita prae clamore poscentium pugnam nulla adhortatio imperatoris audita est:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 177:2)
postridie ad praescriptum consulis et consularia et praetoria comitia habita.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 305:2)
Consul tumultu excitus cohortes duas sociorum, Lucanam Suessanamque, quae proximae forte erant, tueri praetorium iubet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 465:1)
dicta consulis legati tribunique et omnes turmae equitum et centuriones primorum ordinum approbavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 506:1)
centuriones ab signiferis rapta signa inferre et ostendere suis paucos et ordinibus inconpositis effuse venire hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 520:1)
erat cum alius apparatus sacri qui perfundere religione animum posset, tum in loco circa omni contecto arae in medio victimaeque circa caesae et circumstantes centuriones strictis gladiis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 555:1)
centurionibus deinde imperavit uti pullarios inter prima signa constituerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION