라틴어 문장 검색

sublatis itaque rebus amigrant Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 365:2)
pudor deinde commovit aciem, et clamore sublato undique in unum hostem tela coniciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 105:2)
quae cum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum, cum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum alacritate perfecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 106:1)
agunt cum Terentilio tribuni, dilataque in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 107:1)
tum, quo fuerant ordine in via, exercitum omnem longo agmine circumdat hostium castris et ubi signum datum sit clamorem omnes tollere iubet, clamore sublato ante se quemque ducere fossam et iacere vallum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 301:1)
nam praeterquam quod in populo nihil erat praesidii sublata provocatione, intercessionem quoque consensu sustulerant, cum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent et quaedam, quae sui iudicii videri possent, ad populum reiecissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 385:1)
Icilius Numitoriusque exsangue corpus sublatum ostentant populo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 517:1)
postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, quod bene vertat gesturum se illis morem posteroque die in aciem deducturum adfirmat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 690:1)
conluvionem gentium, perturbationem auspiciorum publicorum privatorumque adferre, ne quid sinceri, ne quid incontaminati sit, ut discrimine omni sublato nec se quisquam nec suos noverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 13:2)
quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 200:1)
clamor indicium primum fuit quo res inclinatura esset, excitatior crebriorque ab hoste sublatus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 405:1)
minus praedae quam speraverant fuit, quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus nocte oppidum reliquerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 566:1)
et cum laetor tandem longi erroris vobis finem factum esse, , quod secundis potissimum vestris rebus hic error est sublatus, et vobis et propter vos rei publicae gratulor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 25:1)
is quod petissent patres quondam primo incepto repulsi, tandem tribunos militum expugnasse ait vociferans legem Treboniam sublatam et cooptatos tribunos plebis non suffragiis populi sed imperio patriciorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 122:1)
Camillus palam sceleris plebem arguere, quae iam in suos versa non intellegeret se pravo iudicio de tribunis intercessionem sustulisse, intercessione sublata tribuniciam potestatem evertisse ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 341:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION