라틴어 문장 검색

Postremo etiam petendum videtur (ne forte quis rei ipsius periculo nobis iniquus esse velit) ut videant homines, quatenus ex eo quod nobis asserere necesse sit (si modo nobis ipsi constare velimus) de his nostris opinandi aut sententiam ferendi sibi jus permissum putent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:15)
juxta illud, Non accipit indoctus verba scientiae, nisi prius ea dixeris quae versantur in corde ejus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 11:6)
Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complectimur, perpetuo nobis curae erit aut praecepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:2)
Quod si forte instantia aliqua, non prius animadversa aut cognita, se offerat, axioma distinctione aliqua frivola salvatur, ubi emendari ipsum verius foret.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 52:4)
reliqua vero modo quodam, licet imperceptibili, ita se habere fingit et supponit, quomodo se habent pauca illa quibus mens obsidetur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 96:3)
Ille enim prius decreverat, neque experientiam ad constituenda decreta et axiomata rite consuluit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:14)
sed tantum quum motus ille rem aliter ac prius, crasso modo, sensui exhibeat, inde divisionem suam auspicantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:14)
cum omnis motus violentus etiam naturalis revera sit, scilicet cum externum efficiens naturam alio modo in opere ponet quam quo prius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 142:17)
modo haereat in ipso experimento.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 154:2)
quod prius genus vagum fuerit et mercenarium, civitates circumcursando, et sapientiam suam ostentando, et mercedem exigendo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:8)
Etiam aliud signum capiendum est (si modo signi appellatio huic competat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 166:1)
Verus enim consensus is est, qui ex libertate judicii (re prius explorata) in idem conveniete consistit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:10)
At eo quo nunc res agitur modo, minime mirum est, si homines in iis ulteriora non quaerant, quae pro perfectis et numeris suis jampridem absolutis traduntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 203:3)
Ea si prius dicta fuissent, votis similia videri potuissent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:2)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION