라틴어 문장 검색

Fulvius aedem Fortunae Equestris quam proconsul in Hispania dimicans cum Celtiberorum legionibus voverat, annis sex post quam voverat dedicavit, et scaenicos ludos per quadriduum, unum diem in circo fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 100:2)
aucta etiam invidia est Popili litteris quibus iterum cum Statellatibus Liguribus proconsul pugnasse se scripsit ac sex milia eorum occidisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 213:1)
duo ex collegio, M. Fulvius Nobilior et M. Claudius Marcellus, ad consules rem reiciebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 341:2)
post diem tertium praetores sunt facti C. Decimius, M. Claudius Marcellus, C. Sulpicius Gallus, C. Marcius Figulus, Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 122:1)
Hispaniam M. Claudius Marcellus, Siciliam Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 164:2)
Larisam ad Hostilium proconsulem - ab eo enim missi erant - legati redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 196:2)
et primus eorum congressus ex dignitate ipsorum ac Romani nominis, et in rebus deinde gerendis - proconsul enim ad exercitum mansit - summa concordia fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 8:1)
sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 218:1)
per eosdem dies et M. Marcellus, ex provincia Hispania decedens Marcolica nobili urbe capta, decem pondo auri et argenti ad summam sestertii deciens in aerarium rettulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 36:1)
consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 537:1)
fecerat autem hoc senatus, ut, cum a L. Pisone mentio esset facta de M. Marcello et C. Marcellus se ad Caesaris pedes abiecisset, cunctus consurgeret et ad Caesarem supplex accederet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 3:4)
tu marcellus eris talis, qualis est Marcellus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8831)
Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.
(카이사르, 아프리카 전기 93:5)
Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem asciverunt praetoremque appellarunt et conventum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:3)
nam memoria teneo C. Sulpicium Gallum, doctissimum, ut scitis, hominem, cum idem hoc visum diceretur et esset casu apud M. Marcellum, qui cum eo consul fuerat, sphaeram, quam M. Marcelli avus captis Syracusis ex urbe locupletissima atque ornatissima sustulisset, cum aliud nihil ex tanta praeda domum suam deportavisset, iussisse proferri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION