라틴어 문장 검색

tam diu autem velle debebis, quoad te, quantum proficias, non paenitebit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 3:2)
Nos autem quantum in utroque profecerimus, aliorum sit iudicium, utrumque certe secuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 4:4)
Perfectum officium rectum, opinor, vocemus, quoniam Graeci κατόρθωμα, hoc autem commune officium καθῆκον vocant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 11:2)
nihil enim proficiant, nisi admodum mentiantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 193:6)
Etenim quod summum bonum a Stoicis dicitur, convenienter naturae vivere, id habet hanc, ut opinor, sententiam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 16:1)
Satis enim nobis, si modo in philosophia aliquid profecimus, persuasum esse debet, si omnes deos hominesque celare possimus, nihil tamen avare, nihil iniuste, nihil libidinose, nihil incontinenter esse faciendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 45:5)
Si nihil proficiet, accusabit, minabitur etiam, ad extremum, si ad perniciem patriae res spectabit, patriae salutem anteponet saluti patris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:14)
Sed enim maius est hoc quiddam quam homines opinantur, et pluribus ex artibus studiisque conlectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 16:2)
non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 23:2)
acuto homine nobis opus est et natura usuque callido, qui sagaciter pervestiget, quid sui cives eique homines, quibus aliquid dicendo persuadere velit, cogitent, sentiant, opinentur, exspectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 223:2)
sed opinor secundum hunc diem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 264:3)
Omnino in illud genus eum Crassi magnificum atque praeclarum natura ipsa ducebat, sed ea non satis proficere potuisset, nisi eodem studio atque imitatione intendisset atque ita dicere consuesset, ut tota mente Crassum atque omni animo intueretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:6)
Quam ob rem, si vos quoque hoc idem existimatis, non erit, ut opinor, iniqua partitio, si, cum ego hunc oratorem, quem nunc fingo, ut institui, crearo, aluero, confirmaro, tradam eum Crasso et vestiendum et ornandum.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 123:1)
id tamen dissimulanter facere, ne sibi ille aliquid proficere videatur, prudentia est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 149:1)
Nam orationis quidem copia videmus ut abundent philosophi, qui, ut opinor - sed tu haec, Catule, melius - nulla dant praecepta dicendi nec idcirco minus, quaecumque res proposita est, suscipiunt, de qua copiose et abundanter loquantur.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 151:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION